- ELECTORES
- ELECTORESPrincip???in Imp. Rom. eminentissimae dignitatis, qibus eligendi Imperatorem cum nullus est: degradandi et removendi, cum iustae adsunt causae: durante interregno, imperium administrandi; vivo etiam Imp. varia obeundi, ad imperii salutem spectantia, ius est. Horum tanta dignitas, ut Regibus aequiparentur, atque in ipsos Maiestatis laesae crimen committatur; illiqueve iura Archivi habent. Horum olim indefinitus erat numerus, namqueve Impp. etiam Ottonem III. secutos; ab universis Imperii Principibus, quos 54. fuisse scribit Bodinus, nec non a populis quibusdam, Saxonibus, Suevis etBavaris electos legimus; apud Ottonem Fresing. Abbatem Ursperg. et Sigebertum. Et Ioh. Parisiensis in Menor. Histor. inquit, Eligitur autem Imp. a duodecim Proceribus Alemanniae, qui vulgariter Pares; (hoc tum iis nomen) appellantur. Inquae verba Hadr. Vales. Notit. Gall. ait, numerum illum duodenarium ad imitationem Parium Franciae effictum esse, cum omnium tum Franciae Orientalis ac Germaniae Episcoporum ac Procerum suffragatione Reges Germaniae eligi consueverint. Alii tamen contendunt, iam Ottonis III. temporibus cognitum fuisse hodiernum VII Electorum ordinem, quod in privilegio eius praefixo Iuri municipali Saxonico aperta fiat mentio Electorum Ecclesiasticorum et Saecularium. Auctoremqueve Ottoni praeceptorem eius Villigisium, primum Archiep. Moguntinum fuisse, addunt. Plurimi tamen priscam et notam sanctionem de Collegio Electorali nullam extare, inde probabiliter colligunt, quod Carolus IV. in aurea Bulla, nullam eius faciat mentionem, sed usum duntaxat longaevum et consuetudinem lau det. Interim certum est, iam Friderici II. tempore A. C. 1212. Notas fuisse septem familias suffragantes, etc. Horum quatuor Saeculares sunt: Rex Bohemiae, Comes Palatinus, Dux Saxoniae, Marchio Brandeburgicus: Tres Ecclesiastici, Archiep. Moguntinus, Trevitensis et Coloniensis: quibus, bello Germanico, accessit octavus, Bavariae Dux, ab A. C. 1628. Ex his Comes Palatinus et Dux Saxoniae, vacante Imperio, Vicarii sunt; hic quidem in locis iure Saxonico utentibus ille vero in reliquis circulis: qui quoque vivo Imp. iudex est, coram quo Caesar conveniri potest. Ceterum, Archi-episcopi Electores Archi-cancellarii Imperii sunt, per Germaniam Moguntinus, per Galliam Trevirensis, per Italiam Coloniensis: Comes Palatinus Archi-Thesaurarius, Dux Saxoniae Archi-Mareschallus, Brandeburgicus Archi-Camerarius, Bavarus Archi-Dapifer Imperii est. Plura Vide apud Limnaeum de Imp. Rom. uti de IX. Electoratu. A. C. 1693. Celsiss. Bransvico Hanoverensi Ducicollata, Scripta hac de re edita edendaqueve.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.